- ANAPHE
- ANAPHEinsula sponte in mari enata. Plin. l. 2. c. 87. Amm. Marcellin. quoque: Emerserunt, inquit, Delos, et Hiera, et Anaphe et Rhodus. Sic dicta ab Argonautis, quia tempestate laborantibus intermestris Luna ex insperato illis apparuit. Apollonius Argonaut.l. 4.---- Α᾿νάφην δέ τε λιςςάδα ῃῆϚονἴσκον, ὃ δή Φȏιβός μιν ἀτυζο μὲνοις ἀνέφηνε.Vide Steph. in Α᾿νάφη. Ab hac insula Apollo Anaphaeus cognominatus est, in qua colebatur. Anaphe (inquit Vir magnus) Phaenicium est Gap desc: Hebrew anepha, i. e. ramosa et opaca. Unde Apollonius l. 4. v. 1714.---- Τοὶ δ᾿ ἀγλαὸν Α᾿πόλλωνιΑ῎λσει ἐνὶ σκιερῷ τέμενος, σκιόεντα τε βωμονΠοίεον.Idem Avollonius βαιην`νῆϚον vocat. Itemque Phavorinus: Βαιὴ νῆϚος ἠ Α῎νάφη κληθεῖϚα πλησίον Θήρας. Quae sunt verba Scholiastis. Itaque fallitur Ortelius, qui ea sic accipit, quasi Βαιὴ esser proprium huius insulae nomen Baie, inquit, eadem vocatur in Phavorini Lexico. Cur autem Aegletae Apollini Anaphaei συν` τωθασμῷ, cum derisione, facrificaverint, et κερτομοῦντες ἀλλήλους, h. e. sibi invicem conviciantes, ex Conone discat, qui volet, apud Photium Tmem. 186. Si Hegesandro credimus, cum quidam Astypalaensis duas perdices in hanc insulam immisisset, τοσοῦτον πλῆθος ἐγεν´ετο, ὡς κινδυνδ῀Ϛαι ἀναςάτους γίνεςθαι κατοικοῦντας, ita Athenaeus l. 9. Hodie Nanfio dicitur. Eius meminit Ovid. Met. l. 7. v. 461.Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.